Nivells
N1. Gallico triumpho milites Caesaris currum prosequebantur et ioculariter canebant; etiam illud carmen uulgatissimum pronuntiauerunt:
Gallias Caesar subegit, Nicomedes Caesarem:
Caesar subegit Gallias et ecce nunc triumphat;
Nicomedes subegit Caesarem et non triumphat.
Pronus et sumptuosus in libidines fuit. Constans opinio est. Plurimas et illustres feminas corrupit: In eis, Postumiam Serui Sulpicii, Lolliam Auli Gabini, Tertullam Marci Crassi, etiam Cn. Pompei Muciam.Nam certe Pompeio et a Curionibus patre et filio et a multis exprobratum est id: eius (Caesaris) causa post tres liberos exeg(*erat) uxorem et eum (Caesarem) gemens "Aegisthum" appellare consue(*uerat); eius (*Caesaris) postea filiam potentiae cupiditate in matrimonium recep(*erat). Sed ante alias dilexit Marci Bruti matrem Seruiliam Ei proximo suo consulatu sexagiens sestertium margaritam mercatus est. Et bello ciuili super alias donationes amplissima praedia ex auctionibus hastae minimo addixit. Tunc quidem plerique uilitatem mira*bantur et facetissime Cicero inquit: “melius emptum est, sci*te: tertia deducta *est". Id existimabatur enim: Seruili*a etiam filiam suam Tertiam Caesari conciliabat.
N2. Gallico denique triumpho milites eius inter cetera carmina, qualia currum prosequentes ioculariter canunt, etiam illud uulgatissimum pronuntiauerunt:
Gallias Caesar subegit, Nicomedes Caesarem:
Ecce Caesar nunc triumphat qui subegit Gallias,
Nicomedes non triumphat qui subegit Caesarem
Pronum et sumptuosum in libidines fuisse constans opinio est, plurimasque et illustres feminas corrupisse, in quibus Postumiam Serui Sulpicii, Lolliam Auli Gabini, Tertullam Marci Crassi, etiam Cn. Pompei Muciam. Cuius causa post tres liberos Pompeius uxorem exeg*erat et quemgemens "Aegisthum" appellare consueu*erat, eius postea filiam potentiae cupiditate in matrimonium recep*erat. Certe id Pompeio et a Curionibus patre et filio et a multis exprobratum est. Sed ante alias dilexit Marci Bruti matrem Seruiliam, cui et proximo suo consulatu sexagiens sestertium margaritam mercatus est, et bello ciuili super alias donationes amplissima praedia ex auctionibus hastae minimo addixit; cum plerisque uilitatem mirantibus facetissime Cicero: "Melius", inquit, "emptum (*esse) sciatis, tertia deducta;" existimabatur enim Seruiliam etiam filiam suam Tertiam Caesari conciliare.
N3. Gallico denique triumpho milites eius inter cetera carmina, qualia currum prosequentes ioculariter canunt, etiam illud uulgatissimum pronuntiauerunt:
Gallias Caesar subegit, Nicomedes Caesarem:
Ecce Caesar nunc triumphat qui subegit Gallias,
Nicomedes non triumphat qui subegit Caesarem
Pronum et sumptuosum in libidines fuisse constans opinio est, plurimasque et illustres feminas corrupisse, in quibus Postumiam Serui Sulpicii, Lolliam Auli Gabini, Tertullam Marci Crassi, etiam CN. Pompei Muciam. Nam certe Pompeio et a Curionibus patre et filio et a multis exprobratum est, quod cuius causa post tres liberos exegisset uxorem et quem gemens "Aegisthum" appellare consuesset, eius postea filiam potentiae cupiditate in matrimonium recepisset. Sed ante alias dilexit Marci Bruti matrem Seruiliam, cui et proximo suo consulatu sexagiens sestertium margaritam mercatus est, et bello ciuili super alias donationes amplissima praedia ex auctionibus hastae minimo addixit; cum quidem plerisque uilitatem mirantibus facetissime Cicero: "Quo melius", inquit, "emptum sciatis, tertia deducta" existimabatur enim Seruiliam etiam filiam suam Tertiam Caesari conciliare (SVET. Caes. 49-50)