NIVELLS · FILTRES · EXERCICIS DE COMPRENSIÓ· DE SEMÀNTICA · LÈXIC · DERIVACIÓ
 

UNITAT 2 - Suetonii Divus Iulius, I, 45 - NIVELLS 1 y 2
 

N1. Habitauit primo in Subura modicis aedibus, post autem pontificatum maximum in Sacra uia domo publica. Villam in Nemorensi a fundamentis incohauerat magnoque sumptu eam absoluerat. Postea totam diruit, nam non tota ad eius animum respondebat; tamen tenuis et obaeratus erat. In expeditionibus tessellata et sectilia pauimenta circumferebat.

Britanniam petiuit spe margaritarum: earum amplitudinem conferebat et interdum sua manu exigebat pondus. Gemmas, tabulas operis antiqui semper animosissime comparabat. Seruos rectiores politioresque immenso pretio comparabat et pretii ipsum etiam pudebat.

Conuiuatus erat assidue per prouincias duobus tricliniis: uno sagati palliatiue discumbebant, altero togati cum illustrioribus prouinciarum.

Domesticam disciplinam in paruis ac maioribus rebus diligenter seuereque rexit. Pistor alium panem quam Caesari conuiuis subiecit et Caesar eum compedibus uinxit. Et libertum gratissimum ob adulteratam uxorem equitis Romani capitali poena adfecit. Tamen nemo de adulterio questus erat.

 

N2. Habitauit primo in Subura modicis aedibus, post autem pontificatum maximum in Sacra uia domo publica.

Munditiarum lautitiarumque studiosissimum (Caesarem) multi prodiderunt: uillam in Nemorensi a fundamentis incohatam magnoque sumptu absolutam -nam non tota ad animum ei responderat- totam diruisse; tamen tenuem et obaeratum esse; in expeditionibus tessellata et sectilia pauimenta circumtulisse; Britanniam petisse spe margaritarum, quarum amplitudinem conferentem interdum sua manu exegisse pondus; gemmas, toreumata, signa, tabulas operis antiqui semper animosissime comparasse; seruitia rectiora politioraque immenso pretio, cuius ipsum etiam puderet, comparasse; conuiuatum esse assidue per prouincias duobus tricliniis, uno quo sagati palliatiue, altero quo togati cum illustrioribus prouinciarum discumberent.

Domesticam disciplinam in paruis ac maioribus rebus diligenter seuereque rexit. Sic pistorem alium quam sibi panem conuiuis subicientem compedibus uinxit, et libertum gratissimum ob adulteratam equitis Romani uxorem, nullo querente, capitali poena adfecit.


Los ejercicios en Aula de Latín

http://antalya.uab.es/pcano/aulatin/llibreII/unitat2.htm

Para trabajar en word , resolverlos y enviarlos